- STIPULA
- STIPULAunde Stipulatio, Isidorus Orig. l. 5. Veteres enim, inquit, quando sibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, eamque iterum iungentes sponsiones suas agnoscebant. Aliter Varro et Iureconsulti. Interim hodieque in insula maris Hibernici Mannia antiquus mos viget, ubi equorum aliarumque rerum venditiones traditione stipulae seu culmi ratae fiunt, Traditiones Fuld. l. 1. Chart. 106. Hoc sit actum coram testibus subter positis culmo subnixum, etc. Vide Culmo subnixa. Coeterum ex stipula hordeacea calamus agrestis conflabatur, unde stipula pro calamo, apud Virgilium, Ecl. 3. v. 27.Stridenti miserum stipula disperdere carmen.Cuiusmodi calami genere indocti bubulci, fistulâ ex harundinibus compactâ ludere nescientes, utebantur: ῥαπαταῦλαι hinc Graecis dicti. Hesych. ῥαπατην` καλάμην, καὶ τοὺς εν αὐτῇ αὐλοῦντας ῥαπαταύλας. Proprie autem stipula καλάμη iisdem dicebatur, harundo vero κάλαμος. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 832. Sed et stipulae alicubi pro ligno usus, memoratur Plin. l. 17. c. 4. Inter argumenta stipulae crassitudo est, tanta alioquin in Laborino Campaniae nobili campo, ut ligni vice utantur etc. Vide quoque supra Mannia, it. Praemetium, et Psychrometrica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.